CAPUT XL.

44. Item in eodem libro ad virginem sacram, unde jam etiam supra disseruimus, ubi ait:

“Subditi simus Deo, ejusque faciendo voluntatem, divinam mereamur gratiam, et facilius nequam spiritui, sancti Spiritus auxilio, resistamus.”

In quibus ejus verbis certe manifestum est, ita eum velle nos adjuvari gratia Spiritus sancti, non quia sine illo etiam per solam naturae possibilitatem non possumus resistere tentatori, sed ut facilius resistamus. Quod tamen qualecumque et quantulumcumque adjutorium, eum credibile est in hoc constituere, quod nobis additur scientia revelante Spiritu per doctrinam, quam vel non possumus, vel difficile habere possumus per naturam. Ista sunt quae in libro, quem scripsit ad virginem Christi, advertere potui, ubi videtur gratiam confiteri: quae profecto qualia sint, utique cernitis.