|
45.
inquit,
|
“etiam recens meum opusculum, quod pro
Libero nuper Arbitrio edere compulsi sumus; et agnoscent quam inique
nos negatione gratiae infamare gestierint, qui per totum pene ipsius
textum operis perfecte atque integre et liberum arbitrium confitemur et
gratiam.”
|
|
Quatuor sunt libri operis hujus, et hos legi, et ex illis
sumpsi quae tractanda et discutienda proposui, et ut potui
pertractavi, antequam ad ejus has litteras, quae Romam missae sunt,
veniremus. Sed in his etiam quatuor libris quaecumque pro gratia
videtur dicere, qua juvamur ut declinemus a malo bonumque faciamus,
ita dicit, ut nullo modo a verborum ambiguitate discedat, quam
discipulis sic possit exponere, ut nullum auxilium gratiae credant,
qua naturae possibilitas adjuvetur, nisi in lege atque doctrina: ita
ut ipsas quoque orationes, ut in scriptis suis apertissime affirmat,
ad nihil aliud adhibendas opinetur, nisi ut nobis doctrina etiam divina
revelatione aperiatur, non ut adjuvetur mens hominis, ut id quod
faciendum esse didicerit, etiam dilectione et actione perficiat. Ab
illo enim suo manifestissimo dogmate non recedit omnino, ubi tria illa
constituit, possibilitatem, voluntatem, actionem: et solam
possibilitatem dicit divino adjuvari semper auxilio; voluntatem autem
et actionem nullo Dei adjutorio existimat indigere. Ipsum vero
auxilium, quo possibilitatem naturalem perhibet adjuvari, in lege
constituit atque doctrina, quam nobis fatetur etiam sancto Spiritu
revelari, propter quod et orandum esse concedit. Sed hoc adjutorium
legis atque doctrinae etiam propheticis fuisse temporibus: adjutorium
autem gratiae, quae proprie gratia nuncupatur, in Christi esse
arbitratur exemplo; quod nihilominus ad doctrinam pertinere
perspicitis, quae nobis evangelica praedicatur: ut videlicet tanquam
via demonstrata, qua ambulare debeamus, jam viribus liberi arbitrii,
adjutorio nullo alterius indigentes, sufficiamus nobis, ne deficiamus
in via; quamvis et ipsam viam contendat etiam sola inveniri posse
natura, sed facilius, si adjuvet gratia.
|
|