CAPUT XLII.

46. Haec ergo pro meo captu intelligere potui in Pelagii scriptis, quando nominat gratiam. Videtis autem, quod qui ista sentiunt, ignorantes Dei justitiam, suam volunt constituere (Rom. X, 3), et longe ab illa sunt, quae nobis ex Deo est (Philipp. III, 9), non ex nobis, quam in Scripturis maxime sanctis canonicis , advertere atque agnoscere debuerunt. Sed quia eas secundum suum sensum legunt, profecto in illis nec aperta contuentur. Utinam ergo saltem in catholicorum virorum scriptis, a quibus eas recte intellectas esse non dubitant, quid sit de adjutorio divinae gratiae sentiendum, non negligenter attenderent, nec suae sententiae amore nimio praeterirent. Nam iste ipse Pelagius in illo ipso recenti opusculo suo, cujus se commemoratione defendit, id est, in tertio Libro pro libero Arbitrio, sanctum Ambrosium quemadmodum laudet, accipite.