|
47.
inquit,
|
“Ambrosius episcopus, in cujus
praecipue libris Romana elucet fides, qui scriptorum inter Latinos
flos quidam speciosus enituit, cujus fidem et purissimum in Scripturis
sensum, ne inimicus quidem ausus est reprehendere.”
|
|
Ecce qualibus et
quantis praedicat laudibus, quamlibet sanctum et doctum virum,
nequaquam tamen actuoritati Scripturae canonicae comparandum. Quem
propterea sic iste commendat, quia videtur sibi in quodam loco librorum
ejus eo teste uti, quo probet hominem posse esse sine peccato: unde
nunc non agitur, sed agitur de auxilio gratiae, quo ad non peccandum
adjuvamur justeque vivendum.
|
|