|
48. Audiat ergo illum venerabilem antistitem dicentem et docentem in
secundo libro Expositionis Evangelii secundum Lucam (Lib. 2, n.
84, ad Luc. III, 22), cooperari Dominum etiam voluntatibus
nostris.
inquit,
|
“quia ubique Domini virtus
studiis cooperatur humanis; ut nemo possit aedificare sine Domino,
nemo custodire sine Domino, nemo quidquam incipere sine Domino. Et
ideo juxta Apostolum, Sive manducatis, sive bibitis, omnia in Dei
gloriam facite”
|
|
(I Cor. X, 31). Videtis quemadmodum sanctus
Ambrosius etiam illud quod solent homines dicere, Nos incipimus, et
Deus perficit, his verbis abstulit, dicens,
|
“Neminem quidquam vel
incipere sine Deo.”
|
|
Item in sexto libro ejusdem operis, cum de
duobus illis feneratoris unius debitoribus ageret:
inquit,
|
“plus fortasse offendit, qui plus debuerat: sed
per misericordiam Domini causa mutatur, ut amplius diligat, qui
amplius debuit, si tamen gratiam consequatur”
|
|
(Lib. 6, n. 25,
ad Luc. VII, 41). Ecce apertissime praedicat catholicus
doctor etiam ipsam dilectionem, qua quisque amplius diligit, ad
beneficium gratiae pertinere.
|
|