CAPUT XLV.

49. Ipsam denique poenitentiam, quam procul dubio voluntas agit, Domini misericordia et adjutorio fieri ut agatur, in nono ejusdem operis libro beatus dicit Ambrosius, ita loquens:

“Bonae lacrymae, quae culpam lavant. Denique quos Jesus respicit, plorant . Negavit primo Petrus, et non flevit, quia non respexerat Dominus: negavit secundo, non flevit, quia adhuc non respexerat Dominus: negavit et tertio, respexit Jesus, et ille amarissime flevit”

(Lib. 10, n. 89, ad Luc. XXII, 61). Legant isti Evangelium, et videant Dominum Jesum tunc intus fuisse, cum a sacerdotum principibus audiretur: apostolum vero Petrum foris et deorsum in atrio cum servis ad focum nunc sedentem, nunc stantem, sicut veracissima et concordissima Evangelistarum narratione monstratur. Unde non potest dici, quod corporalibus oculis eum Dominus visibiliter admonendo respexerit. Et ideo quod ibi scriptum est, Respexit eum Dominus (Luc. XXII, 61); intus actum est, in mente actum est, in voluntate actum est . Misericordia Dominus latenter subvenit, cor tetigit, memoriam revocavit, interiore gratia sua visitavit Petrum, interioris hominis usque ad exteriores lacrymas movit et produxit affectum. Ecce quemadmodum Deus adjuvando adest voluntatibus et actionibus nostris: ecce quemadmodum et velle et operari operatur in nobis.

50. Item in eodem libro idem sanctus Ambrosius:

“Nam si Petrus,”

inquit (Lib. 10, n. 91, ad Luc. XXII),

“lapsus est, qui dixit, Etsi alii scandalizati fuerint, ego non scandalizabor (Matth. XXVI, 33); quis alius jure de se praesumat? Denique David quia dixerat, Ego dixi in mea abundantia, Non movebor in aeternum; suam sibi jactantiam obfuisse profitetur, dicens, Avertisti faciem tuam, et factus sum conturbatus”

(Psal. XXIX, 7, 8). Audiat iste tantum virum docentem, imitetur credentem, cujus doctrinam fidemque laudavit. Audiat humiliter, imitetur fideliter: non de se pertinaciter praesumat, ne pereat. Quid in eo pelago vult mergi Pelagius, unde per petram liberatus est Petrus?