|
51. Audiat eumdem antistitem Dei in sexto itidem libro ejusdem
operis dicentem:
|
“Cur autem non receperint eum, Evangelista ipse
memoravit, dicens: Quia facies ejus erat euntis in Jerusalem.
Discipuli autem recipi intra Samariam gestiebant. Sed Deus quos
dignatur vocat, et quem vult religiosum facit”
|
|
(Lib. 7, n.
27, ad Luc. IX, 53). O sensum hominis Dei, ex ipso
haustum fonte gratiae Dei!
inquit,
|
“quos dignatur
vocat, et quem vult religiosum facit.”
|
|
Videte si non illud est
propheticum, Miserebor cujus misertus ero, et misericordiam praestabo
cui misericors fuero: et illud apostolicum, Igitur non volentis neque
currentis, sed miserentis Dei (Exod. XXXIII, 19; Rom.
IX, 15, 16). Quia ut dicit etiam nostrorum temporum homo ejus
,
|
“Quem dignatur vocat, et quem vult religiosum facit.”
|
|
Numquid
aliquis dicere audebit, nondum esse religiosum,
|
“qui currit ad
Dominum, et ab eo se regi cupit, et voluntatem suam ex ejus voluntate
suspendit, et qui ei adhaerendo jugiter, unus, secundum Apostolum,
cum eo fit spiritus”
|
|
(Pelagii verba, supra, n. 24)? At hoc
totum tam magnum religiosi hominis opus, Pelagius
dicit
|
“effici, nisi arbitrii libertate.”
|
|
Contra autem beatus Ambrosius
ipsius tam excellenter ore laudatus,
inquit,
|
“quem dignatur vocat, et quem vult religiosum facit.”
|
|
Ergo ut
currat ad Dominum, et ab eo se regi cupiat, suamque voluntatem ex
ejus voluntate suspendat, eique adhaerendo jugiter unus, secundum
Apostolum, cum eo fiat spiritus (I Cor. VI, 17), Deus quem
vult religiosum facit: et hoc totum homo nisi religiosus non facit.
Quapropter nisi a Deo fiat, ut hoc faciat, quis hoc facit?
|
|