|
52. Sed quia ista quaestio, ubi de arbitrio voluntatis et Dei
gratia disputatur, ita est ad discernendum difficilis, ut quando
defenditur liberum arbitrium, negari Dei gratia videatur; quando
autem asseritur Dei gratia, liberum arbitrium putetur auferri: potest
Pelagius ita se latebris obscuritatis hujus involvere, ut etiam iis
quae a sancto Ambrosio conscripta posuimus, consentire se dicat; et
ea se quoque sentire proclamet, semperque sensisse; atque ita singula
conetur exponere, ut etiam ejus sententiae convenire credantur.
Quapropter quantum attinet ad istam de divina gratia et adjutorio
quaestionem, tria illa quae apertissime distinxit attendite: posse,
velle, esse ; id est, possibilitatem, voluntatem, actionem. Si
ergo consenserit nobis, non solam possibilitatem in homine, etiamsi
nec velit, nec agat bene, sed ipsam quoque voluntatem et actionem, id
est, ut bene velimus et bene agamus, quae non sunt in homine, nisi
quando bene vult et bene agit: si, ut dixi, consenserit, etiam ipsam
voluntatem et actionem divinitus adjuvari, et sic adjuvari, ut sine
illo adjutorio nihil bene velimus et agamus, eamque esse gratiam Dei
per Jesum Christum Dominum nostrum, in qua nos sua non nostra
justitia justos facit, ut ea sit vera nostra justitia quae nobis ab
illo est; nihil de adjutorio gratiae Dei, quantum arbitror, inter
nos controversiae relinquetur.
|
|