|
53. Illud autem propter quod sic laudavit sanctum Ambrosium, quia
scilicet in scriptis ejus invenit ex laudibus Zachariae et Elisabeth,
posse hominem in hac vita esse sine peccato: quanquam negandum non
sit, si hoc velit Deus, apud quem sunt omnia possibilia, consideret
tamen diligentius, quemadmodum dictum sit. Dictum enim est, quantum
mihi videtur, secundum quamdam inter homines conversationem probabilem
atque laudabilem, quam nullus hominum juste posset in accusationis et
criminationis querelam vocare. Quam propterea in Dei conspectu
Zacharias et ejus uxor habuisse referuntur (Luc. I, 6), quia in
ea homines nulla dissimulatione fallebant, sed ut apparebant
hominibus, ita noti erant oculis Dei. Non autem dictum est hoc
secundum illam perfectionem justitiae, in qua vere atque omnimodo
immaculati perfectique vivemus. Nam et apostolus Paulus dixit,
secundum justitiam quae ex lege est, se fuisse sine querela; in qua
lege etiam Zacharias sine querela conversabatur: sed hanc Apostolus
justitiam in stercoribus et detrimentis deputavit, in comparatione
justitiae quam speramus (Philipp. III, 6, 8), et quam nunc
esurire ac sitire debemus (Matth. V, 6), ut ea quandoque
saturemur in specie, quae nunc est in fide, quamdiu justus ex fide
vivit (Rom. I, 17).
|
|