CAPUT XLIX.

54. Audiat denique ipsum venerabilem antistitem, cum exponeret Isaiam prophetam , dicentem, neminem in hoc mundo esse posse sine peccato. Ubi nemo potest dicere,

“in hoc mundo”

eum dixisse velut in dilectione hujus mundi. De Apostolo etenim loquebatur, qui dixit, Conversatio nostra in coelis est (Philipp. III, 20). Hunc ergo sensum memoratus episcopus explicans:

“Perfectos,”

inquit,

“secum multos ait Apostolus in hoc adhuc mundo sitos, qui si ad perfectionem veram respicias, perfecti esse non poterant. Quia ipse dixit, Videmus nunc per speculum in aenigmate, tunc autem facie ad faciem: nunc cognosco ex parte, tunc autem cognoscam sicut et cognitus sum (I Cor. XIII, 12). Ita et immaculati sunt in hoc mundo et immaculati erunt in regno Dei: cum utique, si minutius excutias, immaculatus esse nemo possit, quia nemo sine peccato.”

Illud ergo sancti Ambrosii testimonium, quo pro sua sententia Pelagius utitur, aut secundum quemdam modum dictum est, probabilem quidem, sed non minutius excussum: aut certe si ille vir sanctus atque humilis Zachariam et Elisabeth summae atque omnimodo perfectae justitiae, cui nihil addi jam posset, fuisse existimavit, profecto sententiam suam minutius excutiendo correxit.