|
55. Attendat sane iste in eodem ipso loco, unde hoc Ambrosianum
testimonium, quod ei placebat, assumpsit, etiam illud eum dixisse,
quod ab initio esse immaculatum , humanae impossibile sit naturae:
ubi omnino illam naturalem possibilitatem, quam Pelagius non vult
fideliter respicere peccato esse vitiatam, et ideo jactanter extollit,
enervem infirmamque testatur venerandus Ambrosius: procul dubio contra
istius voluntatem, sed non contra apostolicam veritatem, ubi legitur,
Fuimus et nos aliquando natura filii irae, sicut et caeteri (Ephes.
II, 3). Ipsa est enim per peccatum primi hominis, quod ex libero
ejus venit arbitrio, vitiata et damnata natura; cui sola per
Mediatorem Dei et hominum et omnipotentem medicum divina subvenit
gratia. De cujus adjutorio ad justificationem nostram, quo Deus
diligentibus eum omnia cooperatur in bonum (Rom. VIII, 28),
quos prior dilexit (I Joan. IV, 19), donans eis ut
diligeretur ab eis, quia jamdiu est ut disserimus: deinceps
incipiamus, quantum Dominus adjuverit, etiam de peccato, quod per
unum hominem cum morte intravit in mundum, atque ita in omnes homines
pertransiit (Rom. V, 12), adversus istos qui in errorem huic
contrarium veritati apertius eruperunt, quae satis esse videbuntur
exprimere.
|
|