|
6. Ecce est totum dogma Pelagii in libro ejus tertio pro Libero
Arbitrio, his omnino verbis diligenter expressum, quo tria ista,
unum quod est posse, alterum quod est velle, tertium quod est esse,
id est, possibilitatem, voluntatem, actionem, tanta curavit
subtilitate distinguere, ut quandocumque legimus, vel audimus,
divinae gratiae adjutorium confiteri, ut a malo declinemus bonumque
faciamus, sive in lege atque doctrina, sive ubilibet constituat,
sciamus quid loquitur; nec erremus, aliter eum intelligendo quam
sentit. Scire quippe debemus, quod nec voluntatem nostram, nec
actionem divino adjuvari credit auxilio, sed solam possibilitatem
voluntatis atque operis, quam solam in his tribus nos habere affirmat
ex Deo, tanquam hoc sit infirmum, quod Deus ipse posuit in natura;
caetera vero duo quae nostra esse voluit, ita sint firma, et fortia,
et sibi sufficientia, ut nullo indigeant ejus auxilio; et ideo non
adjuvet ut velimus, non adjuvet ut agamus, sed tantummodo adjuvet ut
velle et agere valeamus. Contra autem Apostolus, Cum timore,
inquit, et tremore vestram ipsorum operamini salutem. Et ut scirent,
quia non tantum in eo quod operari possint (hoc enim in natura et in
doctrina jam acceperant), sed etiam in eo quod operantur, divinitus
adjuvantur, non ait, Deus est enim qui operatur in vobis posse,
tanquam ipsi jam et velle et operari per se ipsos habeant, nec in his
duobus adjutorio ejus indigeant; sed ait, Deus enim est qui operatur
in vobis et velle et perficere (Philipp. II, 12 et 13); vel
sicut in aliis et maxime graecis codicibus legitur, et velle et operari
. Videte si non Apostolus gratiae Dei futuros adversarios sancto
Spiritu tanto ante praevidit, et haec duo, id est, et velle et
operari, quae iste ita nostra esse voluit, tanquam ipsa divinae
gratiae non adjuventur auxilio, Deum in nobis dixit operari.
|
|