CAPUT VI.

7. Neque hinc Pelagius incautos fallat et simplices, vel etiam se ipsum, quoniam cum dixisset,

“Ergo in voluntate et opere bono laus hominis est;”

velut correxit atque addidit,

“Imo et hominis et Dei.”

Non enim hoc propterea dixit, quia secundum sanam doctrinam intelligi voluit, quod et velle et operari Deus operetur in nobis: sed cur hoc dixerit, satis evidenter ostendit, continuo subjungendo,

“qui ipsius voluntatis et operis possibilitatem dedit.”

Hanc autem possibilitatem in natura eum ponere, de verbis ejus superioribus clarum est. Sed ne nihil de gratia dixisse videretur, adjunxit,

“quique ipsam possibilitatem gratiae suae adjuvat semper auxilio:”

non ait, Ipsam voluntatem, vel, Ipsam operationem; quod si diceret, non abhorrere a doctrina apostolica videretur: sed ait,

“ipsam possibilitatem,”

illud videlicet ex tribus quod in natura locavit,

“gratiae suae adjuvat semper auxilio:”

ut scilicet in voluntate et actione non ideo laus sit et Dei et hominis, quia sic vult homo, ut tamen Deus voluntati ejus ardorem dilectionis inspiret; et sic operatur homo, ut tamen Deus cooperetur, sine cujus adjutorio quid est homo? sed ideo ad hanc laudem adjunxit et Deum, quia nisi natura esset in qua nos condidit, qua velle et agere possemus, nec vellemus, nec ageremus.

8. Hanc autem naturalem possibilitatem quod adjuvari Dei gratia confitetur, non est hic apertum vel quam dicat gratiam, vel quatenus ea naturam sentiat adjuvari: sed sicut aliis locis, in quibus evidentius loquitur, intelligi potest, non vult aliud accipi quam legem atque doctrinam, qua naturalis possibilitas adjuvetur.