CAPUT VII.

Nam quodam loco ait:

“Hic nos imperitissimi hominum putant injuriam divinae gratiae facere, quia dicimus eam sine voluntate nostra nequaquam in nobis perficere sanctitatem: quasi Deus gratiae suae aliquid imperaverit, et non illis quibus imperavit, etiam gratiae suae auxilium subministret, ut quod per liberum homines facere jubentur arbitrium, facilius possent implere per gratiam.”

Et tanquam explicaturus quam dicat gratiam, secutus adjunxit, dicens:

“Quam nos non, ut tu putas, in lege tantummodo, sed et in Dei esse adjutorio confitemur.”

Quis non hic desideret ut ostendat quam velit intelligi gratiam? Propter hoc enim maxime de illo exspectare debemus, ut dicat hoc quod dicit , non in lege tantummodo se gratiam confiteri. Sed nobis hac exspectatione suspensis, quid addiderit intuemini:

“Adjuvat enim nos Deus,”

inquit,

“per doctrinam et revelationem suam, dum cordis nostri oculos aperit; dum nobis, ne praesentibus occupemur, futura demonstrat; dum diaboli pandit insidias; dum nos multiformi et ineffabili dono gratiae coelestis illuminat.”

Deinde sententiam suam quadam velut absolutione concludens:

“Qui haec dicit,”

inquit,

“gratiam tibi videtur negare? An et liberum hominis arbitrium, et Dei gratiam confitetur?”

In his omnibus non recessit a commendatione legis atque doctrinae, hanc esse adjuvantem gratiam diligenter inculcans, et hoc exsequens quod proposuerat, cum diceret,

“sed in Dei esse adjutorio confitemur.”

Denique Dei adjutorium multipliciter insinuandum putavit, commemorando doctrinam et revelationem, et oculorum cordis adapertionem, et demonstrationem futurorum, et apertionem diabolicarum insidiarum, et multiformi atque ineffabili dono gratiae coelestis illuminationem: ad hoc utique ut divina praecepta et promissa discamus. Hoc est ergo gratiam Dei ponere in lege atque doctrina.