CAPUT VIII.

9. Hinc itaque apparet, hanc eum gratiam confiteri, qua demonstrat et revelat Deus quid agere debeamus; non qua donat atque adjuvat ut agamus: cum ad hoc potius valeat legis agnitio, si gratie desit opitulatio, ut fiat mandati praevaricatio. Ubi enim non est lex, ait Apostolus, nec praevaricatio (Rom. IV, 15): et, Concupiscentiam nesciebam, nisi lex diceret, Non concupisces (Id. VII, 7). Ac per hoc, usque adeo aliud est lex, aliud est gratia, ut lex non solum nihil prosit, verum etiam plurimum obsit, nisi adjuvet gratia; et haec ostendatur legis utilitas, quoniam quos facit praevaricationis reos, cogit confugere ad gratiam liberandos, et ut concupiscentias malas superent adjuvandos. Jubet enim magis quam juvat; docet morbum esse, non sanat; imo ab ea potius quod non sanatur augetur, ut attentius et sollicitius gratiae medicina quaeratur. Quia littera occidit, Spiritus autem vivificat (II Cor. III, 6). Si enim data esset lex quae posset vivificare , omnino ex lege esset justitia. In quantum tamen etiam lex adjuvet, adjungit et dicit: Sed conclusit Scriptura omnia sub peccato, ut promissio ex fide Jesu Christi daretur credentibus. Itaque lex, inquit, poedagogus noster fuit in Christo Jesu (Galat. III, 21, 22, 24). Hoc ipsum ergo superbis est utile, sub peccato arctius manifestiusque concludi, ne ad faciendam justitiam de liberi arbitrii, quasi propriis viribus praesumatur; sed omne os obstruatur, et reus fiat omnis mundus Deo, quia non justificabitur ex lege omnis caro coram illo. Per legem enim cognitio peccati: nunc autem sine lege justitia Dei manifestata est, testificata per Legem et Prophetas (Rom. III, 19-21). Quomodo ergo sine lege manifestata, si per legem testificata? Non itaque sine lege manifestata, sed sine lege justitia, quia justitia Dei est, id est, quae nobis non ex lege sit, sed ex Deo: non quae illo imperante cognoscendo timeatur, sed quae illo donante diligendo teneatur, ut et qui gloriatur in Domino glorietur (I Cor. I, 31).