|
Ostendit Augustinus, Pelagium in quaestione de originali peccato ac
de parvulorum Baptismate, nihil reipsa dissentire a discipulo ipsius
Coelestio, qui peccatum originale confiteri nolens, vel etiam aperte
negare ausus, Carthagine prius, ac postea Romae, episcopalibus
judiciis damnatus est. Quaestionem enim istam non earum esse, ut
haeretici iidem volebant, in quibus praeter fidei periculum errare
contingit: imo hunc eorum errorem ipsa omnino fidei christianae petere
fundamenta. Refellit eos postea, qui originalis vitii dogmate
nuptiarum bonitati detrahi, Deoque ipsi, hominis qui per nuptias
generatur conditori injuriam fieri contendebant.
|
|