|
10. Cum enim nos in epistola, quam ei quinque episcopi scripsimus
, eorumdem gestorum Palaestinorum, quorum ad nos jam fama
pervenerat, commemorationem fecissemus, dicentes, in Oriente, ubi
degit, gesta ecclesiastica facta esse, quibus putatur esse purgatus,
atque ad hoc inter caetera ille rescriberet:
inquit,
|
“aliqua in ipsis posita gestis, quae objecta, partim ille vitando
suppressit, partim multa in se verba retorquendo tota obscuritate
confudit; aliqua magis falsa, quam vera ratione, ut ad tempus poterat
videri, purgavit, negando alia, alia falsa interpretatione vertendo.
Sed utinam, quod optandum magis est, jam se ille ad veram catholicae
fidei viam ab illo suo errore convertat, et cupiat velitque purgari,
considerans quotidianam Dei gratiam, adjutoriumque cognoscens, ut
videatur vere, et approbetur ab omnibus, manifesta ratione correctus;
non gestorum judicio, sed ad catholicam fidem corde converso. Unde
non possumus illorum nec approbare nec culpare judicium, cum nesciamus
utrum vera sint gesta; aut si vera sint, constet magis subterfugisse,
quam se tota veritate purgasse .”
|
|
Videtis certe in his verbis,
quemadmodum papa beatissimus Innocentius non tanquam de incognito loqui
videatur. Videtis qualem tulerit de illius purgatione sententiam.
Videtis quid successor ejus sanctus papa Zosimus recolere debuerit,
sicut recoluit, ut in eo sui praecessoris judicium remota cunctatione
firmaret.
|
|