CAPUT X.

11. Jam nunc diligenter attendite, unde monstretur quod Palaestinos Pelagius fefellerit judices, ut alia taceam, in hac ipsa quaestione de Baptismate parvulorum: ne forte cuipiam, in eo quod diximus, eum sensum, in quo liberior Coelestius fuit, vobis occultasse Pelagium, cum et ipse non aliter sentiat, calumniari potius vel suspicari, quam certum aliquid comprehendisse videamur. Nempe jam superius satis claruit, propterea Coelestium noluisse damnare quod dicitur,

“Adae peccatum ipsi soli obfuisse, non generi humano; et infantes qui nascuntur, in eo statu esse, in quo Adam fuit ante praevaricationem:”

quia videbat, si ista damnaret, confirmare se in infantibus peccati ex Adam transitum. Haec autem cum fuissent objecta Pelagio, quod ea cum Coelestio etiam ipse sentiret, sine ulla retractatione damnavit. Quod licet vos legisse sciam; tamen quia non solis vobis hoc scribitur, ne pigeat lectorem ad ipsa gesta recurrere, vel si ea non habet, etiam cum labore perquirere, ipsa inde verba transcribimus, quae infra scripta sunt.