CAPUT XI.

12.

“Synodus dixit: Nunc quoniam anathematizaverit Pelagius incertum stultiloquium, recte respondens, hominem cum adjutorio Dei et gratia posse esse ANAMARTETON, id est, sine peccato, respondeat et ad alia capitula. Aliud capitulum in doctrina Coelestii discipuli Pelagii, ex eis quae Carthagine a sancto Aurelio Carthaginensi episcopo cum aliis episcopis audita sunt et commemorata: Adam mortalem factum, qui sive peccaret, sive non peccaret, moriturus esset. Quoniam peccatum Adae ipsum solum laeserit, et non genus humanum. Quoniam lex sic mittat ad regnum, quemadmodum et Evangelium. Quoniam ante adventum Christi fuerint homines sine peccato. Quoniam infantes nuper nati in eo statu sint, in quo Adam fuit ante praevaricationem. Quoniam neque per mortem vel praevaricationem Adae omne genus hominum moriatur, neque per resurrectionem Christi omne genus hominum resurgat. Quoniam sanctus episcopus Augustinus adversus discipulos ejus in Sicilia respondit Hilario ad subjecta capitula, scribens librum in quo ista continentur: Posse hominem sine peccato esse, si velit: Infantes, etsi non baptizentur, habere vitam aeternam: Divites baptizatos, nisi omnibus abrenuntient, si quid boni visi fuerint facere, non reputari illis, neque regnum Dei posse eos habere. Pelagius dixit: De posse quidem hominem sine peccato esse, dictum est superius. De eo autem quod fuerint homines ante adventum Domini sine peccato, dicimus et nos quoniam ante adventum Christi vixerunt quidam sancte ac juste, secundum Scripturarum sanctarum traditionem: reliqua vero et secundum ipsorum testimonium, quia ista non sunt pro quibus ego satisfacere debeam , sed tamen ad satisfactionem sanctae Synodi, anathematizo eos qui sic tenent, aut aliquando tenuerunt.”