CAPUT XII.

13. Ecce, ut alia omittam, videtis anathematizasse Pelagium eos qui tenent,

“quod Adae peccatum ipsum solum laeserit, et non genus humanum; et quod infantes qui nascuntur, in eo statu sint, in quo Adam fuit ante praevaricationem.”

Quid ergo hic aliud episcopi judices intelligere potuerunt, nisi eum confiteri, quod peccatum ex Adam in parvulos transeat? Quod ne confiteretur Coelestius, haec damnare noluit, quae iste damnavit. Proinde si ostendero, etiam ipsum nihil aliud sentire de parvulis, nisi quod sine ulla cujusquam vitii contagione nascuntur; quid inter istum et Coelestium in hac quaestione distabit, nisi quod ille apertior, iste occultior fuit; ille pertinacior, iste mendacior; vel certe ille liberior, hic astutior? Ille enim nec in Ecclesia Carthaginensi damnare voluit, quod in Romana postea se tenere confessus est, et corrigi paratum se esse professus est, si ei tanquam homini error obrepsit. Iste autem et illud dogma damnavit tanquam contrarium veritati, ne ipse a catholicis judicibus damnaretur; et id sibi defendendum postea reservavit, aut mendaciter damnans, aut callide interpretans.