|
16. Quid enim ad rem, de qua nunc agimus, pertinet, quod
discipulis suis respondet,
|
“ideo se illa objecta damnasse, quia et
ipse dicit, non tantum primo homini, sed etiam humano generi primum
illud obfuisse peccatum, non propagine, sed exemplo;”
|
|
id est, non
quod ex illo traxerint aliquod vitium, qui ex illo propagati sunt, sed
quod eum primum peccantem imitati sunt omnes, qui postea peccaverunt?
aut quia dicit,
|
“ideo infantes non in eo statu esse, in quo fuit
Adam ante praevaricationem, quia isti praeceptum capere nondum
possunt, ille autem potuit; nondumque utuntur rationalis voluntatis
arbitrio, quo ille nisi uteretur, non ei praeceptum daretur?”
|
|
Quid
hoc ad rem pertinet, quia verba sibi objecta sic exponendo, recte se
putat damnasse quod dicitur,
|
“peccatum Adae ipsi soli obfuisse, et
non generi humano; et infantes qui nascuntur, in eo statu esse, in
quo Adam fuit ante peccatum:”
|
|
et tamen his damnatis non mendaciter
tenere, quod in ejus postea conscriptis opusculis invenitur,
|
“sine
ullo malo, sine ullo vitio parvulos nasci, et hoc solum in eis esse,
quod Deus condidit,”
|
|
non vulnus quod inimicus inflixit?
|
|