CAPUT XVI.

17. Numquid haec dicendo, verba propter aliud objecta aliter exponendo, id agit, ut se judices non fefellisse demonstret? Prorsus non id efficit: tanto enim fefellit occultius, quanto exponit ista versutius. Episcopi quippe catholici quando audiebant hominem anathematizantem eos qui dicunt,

“Adae peccatum ipsi soli obfuisse, non generi humano; nihil aliud eum sapere existimabant, quam id quod catholica Ecclesia praedicare consuevit: unde veraciter parvulos in peccatorum remissionem baptizat, non quae imitando fecerunt, propter primi peccatoris exemplum; sed quae nascendo traxerunt, propter originis vitium. Et quando audiebant anathematizantem eos qui dicunt, infantes qui nascuntur, in eo statu esse, in quo Adam fuit ante praevaricationem;”

nihil eum aliud dicere credebant, nisi eos qui parvulos putant nullum ex Adam traxisse peccatum, et secundum hoc in eo statu esse, in quo fuit ille ante peccatum. Etenim hoc illi objiceretur , non aliud, unde quaestio versabatur. Proinde cum hoc iste sic exponit, ut dicat, infantes ideo non in eo statu esse, in quo Adam fuit ante peccatum, quia nondum sunt in eadem firmitate mentis aut corporis, non quod in eos transierit ulla culpa propaginis, respondeatur ei: Quando tibi illa damnanda objiciebantur, non ea catholici episcopi sic intelligebant; ideo cum illa damnares catholicum te esse credebant. Propterea ergo, quod te illi sapere existimabant, absolvendum fuit: quod vero tu sapiebas, damnandum fuit. Non ergo tu absolutus es, qui damnanda tenuisti: sed illud absolutum est, quod tenere debuisti. Ut autem tu absolutus putareris, creditus es sentire laudanda, cum te judices non intelligerent occultare damnanda. Recte Coelestii socius judicatus es, cujus manifestas te esse participem. Et si in judicio tuos cooperuisti libros, tamen post judicium eos edidisti.