|
18. Quae cum ita sint, profecto sentitis, in tam nefandi erroris
auctores, episcopalia concilia, et Apostolicam Sedem, universamque
Romanam Ecclesiam, Romanumque imperium, quod Deo propitio
christianum est, rectissime fuisse commotum , donec resipiscant de
diaboli laqueis. Quis enim scit, ne forte det illis Deus
poenitentiam ad cognoscendam, et confitendam, et praedicandam etiam
veritatem, damnandamque veraciter damnabilem falsitatem? Quoquo modo
autem se habere isti velint, multis tamen misericordia Domini esse
consultum, qui eos propterea sectabantur, quia catholicae communioni
videbant esse sociatos, dubitare non possumus.
19. Quomodo autem Pelagius obrepere tentaverit ad fallendum etiam
Apostolicae Sedis episcopale judicium in hac ipsa quaestione de
Baptismate parvulorum, diligenter attendite. In litteris enim quas
Romam misit ad beatae memoriae papam Innocentium, quoniam in corpore
eum non invenerunt, et sancto papae Zosimo datae sunt, atque ad nos
inde directae, dicit
|
“se ab hominibus infamari, quod neget parvulis
Baptismi sacramentum, et absque redemptione Christi aliquibus
coelorum regna promittat.”
|
|
Sed non sic illis haec objiciuntur, ut
posuit. Nam neque parvulis negant Baptismi sacramentum, nec absque
redemptione Christi aliquibus coelorum regna promittunt. Itaque unde
se queritur infamari, eo modo proposuit, ut facile posset crimini
objecto, salvo suo dogmate, respondere.
|
|