CAPUT XVIII.

Objicitur autem illis, quod non baptizatos parvulos nolunt damnationi primi hominis obnoxios confiteri, et in eos transisse originale peccatum regeneratione purgandum; quoniam propter accipiendum regnum coelorum tantummodo eos baptizandos esse contendunt: quasi praeter regnum coelorum habere nisi aeternam mortem possint, qui sine participatione corporis et sanguinis Domini aeternam vitam habere non possunt. Ecce quod eis objicitur de Baptismo parvulorum: non quod ipse ita proposuit, ut possit suae propositioni, quasi adversantis objectioni, secundum sua dogmata respondere.

20. Denique quomodo respondeat advertite, et videte latebras ambiguitatis falsitati praeparare refugia. offundendo caliginem veritati; ita ut etiam nos cum primum ea legimus, recta vel correcta propemodum gauderemus. Sed latiores disputationes ejus in libris, ubi se quantumlibet operiat, plerumque aperire compellitur, fecerunt nobis et ista suspecta, ut attentius intuentes inveniremus ambigua. Cum enim dixisset,

“nunquam se vel impium aliquem haereticum audisse, qui hoc”

quod proposuit

“de parvulis diceret;”

deinde subjecit atque ait:

“Quis enim ita evangelicae lectionis ignarus est, qui hoc non modo affirmare conetur, sed qui vel leviter dicere, aut etiam sentire possit? Deinde quis tam impius, qui parvulos exsortes regni coelorum esse velit, dum eos baptizari et in Christo renasci vetat .”