CAPUT PRIMUM.

1. Jam nunc diligenter advertite, de Baptismate parvulorum quam caute debeatis audire homines ejusmodi, qui neque aperte illi aetati lavacrum regenerationis et peccatorum remissionis audent negare, ne hoc christianae aures ferre non possint; et tamen opinionem suam, qua putant peccato primi hominis carnalem generationem obnoxiam non teneri, tueri et defensare persistunt, quamvis eis Baptismum videantur in peccatorum remissionem concedere. Nempe ipsi a Pelagio vos praesente scripsistis audisse, recitante vobis de libello suo, quem etiam Romam se misisse asserebat, quod

“iisdem Sacramenti verbis”

dicant

“debere baptizari infantes, quibus et majores.”

Quis post illa verba putaret, eis de hac re ullam movendam esse quaestionem? aut cum faceret, cui non calumniosissimus videretur, si non eorum manifesta verba legerentur, ubi negant parvulos trahere originale peccatum, omnesque sine ullo vitio natos esse contendunt?