|
21. Frustra ista dicit: non inde se purgat. In regnum coelorum
sine Baptismo parvulos intrare non posse, nec ipsi aliquando
negaverunt. Sed non inde quaestio est: de purgatione originalis
peccati in parvulis quaestio est. Inde se purget, qui non vult
fateri, lavacrum regenerationis in parvulis habere quod purget. Et
ideo caetera quae dicturus est attendamus. Post interpositum enim ex
Evangelio testimonium, quod nisi renatus ex aqua et Spiritu , regnum
coelorum nullus possit intrare (Joan. III, 5), unde illis, ut
diximus, nulla fit quaestio; secutus adjunxit, dicens:
|
“Quis ille
tam impius est, qui cujuslibet aetatis parvulo interdicat communem
humani generis redemptionem?”
|
|
Et hoc ambiguum est, qualem dicat
redemptionem: utrum ex malo ad bonum, an ex bono ad melius. Nam et
Coelestius apud Carthaginem in libello suo confessus est redemptionem
parvulorum, et tamen noluit confiteri ex Adam in eos transisse
peccatum.
|
|