CAPUT XX.

22. Sed quid deinde iste subjungat, advertite:

“Et in perpetuam,”

inquit,

“certamque vitam renasci vetet eum qui natus sit ad incertam?”

id est, Quis tam impius est, ut vetet renasci ad perpetuam certamque vitam eum qui natus sit ad incertam? Haec verba quando primitus legimus, credidimus eum incertam vitam istam voluisse dicere temporalem: quamvis nobis videretur magis eam mortalem dicere debuisse, quam incertam, eo quod certa morte finiatur. Tamen quamdiu ducitur, quoniam momentis omnibus esse non dubitatur incerta; nihil aliud eum putavimus, quam istam mortalem vitam maluisse dicere incertam. Ac per hoc, quamvis aeternam mortem parvulorum sine Baptismatis sacramento ex hac vita migrantium aperte noluerit confiteri; tamen de illo sollicitudinem nostram quasi certa ratiocinatio solabatur. Dicebamus enim: Si perpetua vita, sicut confiteri videtur, nisi eorum qui baptizati sunt non potest esse; profecto eos qui non baptizati moriuntur, mors perpetua consequetur. Quod nulla justitia potest accidere his, a quibus in hac vita nulla peccata commissa sunt, nisi originale peccatum.