CAPUT XXI.

23. Sed postea non defuerunt fratres, qui nos admonerent, hoc ideo dicere Pelagium potuisse, quia de ista quaestione ita perhibetur solitus respondere quaerentibus, ut diceret,

“Sine Baptismo parvuli morientes, quo non eant, scio; quo eant, nescio:”

id est, non ire in regnum coelorum scio; quo vero eant, ideo se nescire dicebat, aut dicit , quia dicere non audebat in mortem illos ire perpetuam, quos et hic nihil mali commisisse sentiebat, et originale traxisse peccatum non consentiebat. Itaque et ista ejus verba Romam pro magna ejus purgatione transmissa, tam sunt ambigua, ut possint eorum dogmati praebere latibula, unde ad insidiandum prosiliat haereticus sensus, quando nullo existente qui valeat respondere, tanquam in solitudine aliquis invenitur infirmus.

24. Jam vero in libro Fidei suae , quem Romam cum ipsis litteris misit ad eumdem papam Innocentium, ad quem etiam epistolam scripserat, multo evidentius se ipsum tegendo nudavit, dicens:

“Baptisma unum tenemus, quod iisdem Sacramenti verbis in infantibus, quibus etiam in majoribus, dicimus esse celebrandum.”

Non saltem dixit, Eodem Sacramento; quod quidem si dixisset, adhuc esset ambiguum: sed,

“iisdem,”

inquit,

“Sacramenti verbis;”

tanquam infantibus remissio peccatorum verborum sonitu diceretur, non rerum ageretur effectu. Visus est tamen ad tempus, aliquid dicere quod fidei catholicae conveniret: sed illam sedem usque in finem fallere non praevaluit. Post rescripta quippe Africani concilii, in quam provinciam quidem doctrina illa pestifera serpendo pervenerat, sed eam non tam late occupaverat alteque pervaserat; alia quoque ipsius in urbe Roma, ubi diutissime vixerat, atque in his fuerat prius sermonibus contentionibusque versatus, cura fidelium fratrum prolata patuerunt, quae litteris suis, quas conscripsit per orbem catholicum perferendas, papa Zosimus exsecranda, sicut legere potestis, attexuit. Ubi Pelagius Epistolam Pauli apostoli ad Romanos velut exponens, argumentatur et dicit:

“Si Adae peccatum etiam non peccantibus nocuit, ergo et Christi justitia etiam non credentibus prodest.”

Et caetera hujusmodi, quae omnia Domino adjuvante in libris, quos scripsimus, de Baptismo parvulorum, refutata et dissoluta sunt (Lib. 3, nn. 5, 6). Et ea quidem in ipsis quasi expositionibus non ex sua persona est ausus objicere; sed ibi hoc dicebat, ubi multis notissimus erat, et quid sentiret ac diceret, latere non poterat: quod in libris illis, de quorum primo quiddam supra commemoravi (Supra, n. 14), non dissimulanter, sed apertissime quantis potest disputandi viribus agit, ut natura humana in parvulis nullo modo ex propagine vitiata credatur; cui arrogando salutem, invidet salvatorem .