|
25. Haec cum ita sint, cumque jam constet dogma exstitisse
pestiferum et haereticum errorem, quem Domino adjuvante apertius jam
devitat Ecclesia, duobus istis, Pelagio scilicet et Coelestio, aut
in locum poenitentiae redactis, aut si id recusaverint omnino
damnatis, qui hujus perversitatis auctores vel perhibentur, vel etiam
probantur; vel certe si auctores non sunt, sed hoc ab aliis
didicerunt, assertores tamen atque doctores, per quos id latius
reptaret et cresceret, et verbis et litteris suis, et competentibus
indiciis, et fama ex his omnibus surgente et crebrescente jactantur:
quid restat, nisi ut quisque catholicus pro viribus, quas sumit a
Domino, redarguat istam pestem, eique vigilanter obsistat; ut cum
respondendi necessitate, sine studio contentionis, pro veritate
certatur, instruantur indocti, atque ita in Ecclesiae convertatur
utilitatem, quod est inimicus in perniciem machinatus, juxta illud
Apostoli, Oportet et haereses esse, ut probati manifesti fiant inter
vos (I Cor. XI, 19)?
|
|