CAPUT XXIII.

26. Quapropter post multa quae adversus istum errorem inimicum gratiae Dei, quam per Jesum Christum Dominum nostrum pusillis magnisque largitur, scribendo disputare potuimus; nunc illud oportet excutere, quod, volentes haereseos astute invidiam declinare, asserunt,

“istam praeter fidei periculum esse quaestionem:”

ut videlicet si in ea fuerint exorbitasse convicti, non criminaliter, sed quasi civiliter errasse videantur. Sic enim Coelestius apud Carthaginem gestis ecclesiasticis est locutus:

“Jam,”

inquit,

“de traduce peccati dixi, quia intra Catholicam constitutos plures audivi destruere, necnon et alios astruere; licet quaestionis res sit ista, non haeresis. Infantes semper dixi egere Baptismo, ac debere baptizari: quid quaerit aliud?”

Ita hoc dixit, tanquam significare voluerit, tunc fuisse haeresim judicandam, si baptizari debere negaret infantes: nunc vero quoniam baptizandos fatetur, etiamsi causam Baptismatis eorum non eam dicat, quam veritas habet, sed quae ad fidem non pertinet; non se arbitratur errare , et ideo non esse haereticum judicandum. Item in libello quem Romae dedit, cum fidem suam a Trinitate unius deitatis usque ad resurrectionem qualis futura est mortuorum, de quibus eum nullus interrogaverat, et unde illi nulla quaestio movebatur, quantum dicere libuit, explicasset; ubi ad id quod agebatur ejus sermo pervenit:

“Si quae vero,”

inquit,

“praeter fidem quaestiones natae sunt, de quibus esset inter plerosque contentio; non ego quasi auctor alicujus dogmatis definita hoc auctoritate statui, sed ea quae de Prophetarum et Apostolorum fonte suscepi, vestri Apostolatus offerimus probanda esse judicio; ut si forte ut hominibus quispiam ignorantiae error obrepsit , vestra sententia corrigatur .”

Nempe perspicitis, id eum egisse hac praelocutione praemissa, ut si quid in illo apparuisset erroris, non in fide, sed in quaestionibus quae sunt praeter fidem, videretur errasse, ubi etsi corrigendus est error, non tamen tanquam haeresis corrigatur, et qui correctus fuerit , ita dicatur errare, ut non tamen haereticus judicetur.

27. Sed multum eum ista fallit opinio. Longe aliter se habent quaestiones istae, quas esse praeter fidem arbitratur, quam sunt illae in quibus salva fide, qua christiani sumus, aut ignoratur quid verum sit, et sententia definitiva suspenditur, aut aliter quam est, humana et infirma suspicione conjicitur. Veluti cum quaeritur, qualis vel ubi sit paradisus ubi constituit Deus hominem quem formavit ex pulvere; cum tamen esse illum paradisum fides christiana non dubitet: vel cum quaeritur, ubi sit nunc Elias vel Enoch, an ibi, an alicubi alibi; quos tamen non dubitamus, in quibus nati sunt corporibus vivere: vel cum quaeritur, utrum in corpore an extra corpus in tertium coelum sit raptus Apostolus; quanquam sit ista impudens inquisitio id scire volentium, quod se ille cui hoc praestitum est, salva utique fide, nescire testatur (II Cor. XII, 2): vel quot sint coeli, in quorum tertium se raptum esse commemorat: vel utrum elementa mundi hujus conspicabilis, quatuor an plura sint: quid faciat solem lunamve deficere, his defectibus quos praedicere astrologi certa temporum dinumeratione consuerunt: cur antiqui homines tam diu vixerint, quam sancta Scriptura testatur; et utrum proportione longioris aetatis filios sera pubertate gignere coeperint: ubi potuerit Mathusalem vivere, qui in arca non fuit, qui, sicut in plerisque codicibus et graecis et latinis numerantur anni, reperitur supervixisse diluvio; vel utrum paucioribus, qui rarissimi inveniuntur, potius credendum sit, in quibus ita est numerus conscriptus annorum, ut ante diluvium defunctus fuisse monstretur. Quis enim non sentiat in his atque hujusmodi variis et innumerabilibus quaestionibus, sive ad obscurissima opera Dei, sive ad Scripturarum abditissimas latebras pertinentibus, quas certo aliquo genere complecti ac definire difficile est, et multa ignorari salva christiana fide, et alicubi errari sine aliquo haeretici dogmatis crimine?