CAPUT XXIV.

28. Sed in causa duorum hominum, quorum per unum venumdati sumus sub peccato, per alterum redimimur a peccatis; per unum praecipitati sumus in mortem, per alterum liberamur ad vitam; quorum ille nos in se perdidit, faciendo voluntatem suam, non ejus a quo factus est; iste nos in se salvos fecit, non faciendo voluntatem suam, sed ejus a quo missus est (Joan. IV, 34, et V, 30): in horum ergo duorum hominum causa proprie fides christiana consistit. Unus est enim Deus, et unus mediator Dei et hominum homo Christus Jesus (I Tim. II, 5). Quoniam non est aliud nomen sub coelo datum hominibus, in quo oporteat nos salvos fieri (Act. IV, 12): et in illo definivit Deus fidem omnibus, suscitans illum a mortuis (Id. XVII, 31). Itaque sine ista fide, hoc est, sine fide unius mediatoris Dei et hominum hominis Christi Jesu; sine fide, inquam, resurrectionis ejus, quam Deus omnibus definivit, quae utique sine incarnatione ejus ac morte non potest veraciter credi: sine fide ergo incarnationis et mortis et resurrectionis Christi, nec antiquos justos, ut justi essent, a peccatis potuisse mundari, et Dei gratia justificari, veritas christiana non debitat: sive in eis justis quos sancta Scriptura commemorat, sive in eis justis quos quidem illa non commemorat, sed tamen fuisse credendi sunt, vel ante diluvium, vel inde usque ad legem datam, vel ipsius legis tempore, non solum in filiis Israel, sicut fuerunt Prophetae, sed etiam extra eumdem populum, sicut fuit Job. Et ipsorum enim corda eadem mundabantur mediatoris fide, et diffundebatur in eis charitas per Spiritum sanctum (Rom. V, 5), qui ubi vult spirat (Joan. III, 8), non merita sequens, sed etiam ipsa merita faciens. Non enim Dei gratia gratia erit ullo modo, nisi gratuita fuerit omni modo.

29. Quamvis ergo mors regnaverit ab Adam usque ad Moysen (Rom. V, 14), quia non eam potuit vincere nec lex data per Moysen; non enim data est quae posset vivificare (Galat. III, 21), sed quae mortuos, quibus vivificandis esset gratia necessaria, non solum peccati propagatione et dominatione prostratos, verum etiam ipsius legis addita praevaricatione convictos, deberet ostendere; non ut periret quisquis hoc in Dei misericordia etiam tunc intelligeret, sed ut per regnum mortis ad supplicium destinatus, etiam sibi ipsi per praevaricationem legis manifestatus, Dei quaereret adjutorium, ut ubi abundavit peccatum, superabundaret gratia (Rom. V, 20), quae sola liberat a corpore mortis hujus (Id. VII, 24, 25).