|
Quamvis ergo nec lex per Moysen data potuerit a quoquam homine regnum
mortis auferre; erant tamen et legis tempore homines Dei, non sub
lege terrente, convincente, puniente, sed sub gratia delectante,
sanante, liberante. Erant qui dicerent, Ego in iniquitatibus
conceptus sum, et in peccatis mater mea me in utero aluit; et, Non
est pax in ossibus meis a facie peccatorum meorum (Psal.
XXXVII, 4); et, Cor mundum crea in me, Deus, et spiritum
rectum innova in visceribus meis; et, Spiritu principali confirma
me; et, Spiritum sanctum tuum ne auferas a me (Psal. L, 7,
12, 14, 13). Erant qui dicerent, Credidi, propter quod
locutus sum (Psal. CXV, 1). Eadem quippe et ipsi mundabantur
fide, qua et nos. Unde et Apostolus dicit, Habentes autem eumdem
spiritum fidei, secundum quod scriptum est, Credidi, propter quod
locutus sum; et nos credimus, propter quod et loquimur (II Cor.
IV, 13). Ex ipsa fide dicebatur, Ecce virgo in utero
accipiet, et pariet filium; et vocabunt nomen ejus Emmanuel, quod
est interpretatum, Nobiscum Deus (Isai. VII, 14, et
Matth. I, 23). Ex ipsa fide de ipso dicebatur, Et ipse
tanquam sponsus procedens de thalamo suo: exsultavit ut gigas ad
currendam viam; a summo coeli egressio ejus, et occursus ejus usque ad
summum coeli; et non est qui se abscondat a calore ejus (Psal.
XVIII, 6, 7). Ex fide ipsa ipsi dicebatur, Thronus tuus,
Deus, in saeculum saeculi, virga directionis, virga regni tui:
dilexisti justitiam, et odisti iniquitatem, propterea unxit te,
Deus, Deus tuus oleo exsultationis prae participibus tuis (Psal.
XLIV, 7, 8). Eodem spiritu fidei ab illis haec futura
videbantur, quo a nobis facta creduntur. Neque enim qui nobis ista
fideli dilectione prophetare potuerunt, eorum ipsi participes non
fuerunt. Et unde est quod dicit apostolus Petrus, Quid tentatis
Deum, imponere jugum supra collum discipulorum, quod neque patres
nostri, neque nos potuimus portare; sed per gratiam Domini Jesu
credimus salvi fieri, quemadmodum et illi (Act. XV, 10,
11): nisi quia et illi per gratiam Domini Jesu Christi salvi
facti sunt, non per legem Moysi, per quam non sanatio, sed cognitio
est facta peccati? Nunc autem sine lege justitia Dei manifestata
est, testificata per Legem et Prophetas (Rom. III, 20,
21). Si ergo nunc manifestata est, etiam tunc erat, sed occulta.
Cujus occultationem significabat templi velum, quod est ad ejus
significandam revelationem Christo moriente conscissum (Matth.
XXVII, 51). Et tunc ergo ista gratia unius mediatoris Dei et
hominum hominis Christi Jesu, erat in populo Dei: sed tanquam in
vellere pluvia, quam non debitam, sed voluntariam segregat Deus
haereditati suae (Psal. LXVII, 10), inerat latens; nunc
autem velut siccato illo vellere, hoc est, Judaico populo reprobato,
in omnibus gentibus tanquam in area cernitur patens (Judic. VI,
36-40).
|
|