CAPUT XXVI.

30. Non igitur, sicut Pelagius et ejus discipuli, tempora dividamus, dicentes, Primum vixisse justos homines ex natura, deinde sub lege, tertio sub gratia. Ex natura, scilicet ab Adam tam longa aetate, qua lex nondum erat data. Tunc enim, aiunt, duce ratione cognoscebatur Creator, et quemadmodum esset vivendum, scriptum gerebatur in cordibus, non lege litterae, sed naturae. Verum vitiatis moribus, inquiunt, ubi coepit non sufficere natura jam decolor, lex ei addita est, qua, velut luna, fulgori pristino detrita rubigine redderetur. Sed posteaquam nimia, sicut disputant, peccandi consuetudo praevaluit, cui sanandae lex parum valeret , Christus advenit, et tanquam morbo desperatissimo, non per discipulos, sed per se ipsum medicus ipse subvenit.

31. Haec disputantes, a gratia mediatoris justos excludere conantur antiquos, tanquam Dei et illorum hominum non fuerit mediator homo Christus Jesus; quia nondum ex utero Virginis carne suscepta, homo nondum fuit, quando illi justi fuerunt. Quod si ita esset, nequaquam Apostolus diceret: Per hominem mors, et per hominum resurrectio mortuorum: sicut enim in Adam omnes moriuntur, sic et in Christo omnes vivificabuntur (I Cor. XV, 21, 22). Quandoquidem illi antiqui justi, secundum istorum vaniloquia, sibi sufficiente natura, nec mediatore homine Christo indiguerunt, per quem reconciliarentur Deo: nec in eo vivificabuntur, ad cujus corpus et membra, secundum id quod propter homines homo factus est, non pertinere monstrantur. Si autem, quemadmodum per Apostolos suos Veritas loquitur, sicut in Adam omnes moriuntur, sic et in Christo omnes vivificabuntur; quia per illum hominem mors, et per istum hominem resurrectio mortuorum: quis audeat dubitare christianus, etiam illos justos, qui recentioribus generis humani temporibus Deo placuerunt, ideo in resurrectionem vitae aeternae, non mortis aeternae esse venturos, quia in Christo vivificabuntur; ideo autem vivificari in Christo, quoniam ad corpus pertinent Christi; et ideo pertinere ad corpus Christi, quia et ipsis caput est Christus (I Cor. XI, 3); ideo et ipsis caput esse Christum, quia unus mediator est Dei et hominum homo Christus Jesus? Quod eis non fuisset, nisi in ejus resurrectionem per ejus gratiam credidissent. Et hoc quomodo fieret, si eum in carne venturum esse nescissent, neque ex hac fide juste pieque vixissent? Nam si propterea illis non profuit incarnatio Christi, quia nondum facta erat; nec nobis prodest judicium Christi de vivis et mortuis, quia nondum factum est. Si autem nos per hujus nondum facti, sed futuri judicii fidem stabimus ad dexteram Christi; profecto illi per incarnationis ejus tunc nondum factae, sed futurae fidem membra sunt Christi.