CAPUT XXVII.

32. Neque enim putandum est, quod antiquis justis sola quae semper erat, divinitas Christi, non etiam quae nondum erat, ejus humanitas revelata profuerit. Illud enim quod ait Dominus Jesus, Abraham concupivit diem meum videre, et vidit, et gavisus est; si diem suum voluit suum tempus intelligi, testimonium profecto perhibuit Abrahae, quod fide fuerit incarnationis ejus imbutus. Secundum hanc enim habet tempus: divinitas vero ejus omne tempus excedit, quia per illam universa facta sunt tempora. Quod et si quisquam de die sempiterno accipiendum putaverit, qui nullo finitur crastino, nullo praevenitur hesterno, hoc est, de ipsa aeternitate, in qua coaeternus est Patri: quomodo id vere concupisceret Abraham, nisi ejus nosset futuram mortalitatem, cujus quaesivit aeternitatem? Aut si ad hoc aliquis horum verborum sensum coarctat, ut dicat, nihil intelligendum in eo quod ait Dominus, Quaesivit diem meum, nisi, Quaesivit me, qui sum dies permanens, hoc est, lumen indeficiens: velut cum dicimus vitam Filii, de qua loquitur Evangelium dicens, Sic dedit et Filio vitam habere in semetipso (Joan. V, 26): non aliud ipsum, aliud ejus vitam; sed eumdem ipsum Filium intelligimus vitam, qui dixit, Ego sum via, veritas et vita (Id. XIV, 6): et de quo dictum est, Ipse est verus Deus et vita aeterna (I Joan. V, 20): ut hanc ejus aequalem Patri divinitatem videre cupierit Abraham, nequaquam incarnatione ejus praecognita, sicut eum nonnulli etiam philosophi quaesiverunt, qui nihil de ejus carne didicerunt: numquid et illud, quod jubet Abraham, ponere manum servum suum sub femore suo, et jurare per Deum coeli (Gen. XXIV, 2, 3), aliter quisquam recte intellecturus est, nisi Abraham scisse, in qua venturus esset Deus coeli, carnem de illo femore propagari?