|
33. Cujus carnis et sanguinis, quando ipsum Abraham benedixit,
Melchisedech etiam testimonium Christianis fidelibus notissimum
protulit (Gen. XIV, 18-20), ut tanto post Christo
diceretur in Psalmis, quod nondum factum, sed adhuc futurum, eadem
tamen ipsa et patrum quae nostra est, fides una cantabat: Tu es
sacerdos in aeternum, secundum ordinem Melchisedech (Psal. CIX,
4). In Adam quippe invenientibus mortem, per hoc prodest Christus
quod est mediator ad vitam. Non autem per hoc mediator est. quod
aequalis est Patri: per hoc enim, quantum Pater, tantum et ipse
distat a nobis: et quomodo erit medietas, ubi eadem ipsa distantia
est? Ideo Apostolus non ait, Unus mediator Dei et hominum
Christus Jesus; sed, homo Christus Jesus (I Tim. II, 5).
Per hoc ergo mediator, per quod homo: inferior Patre per quod nobis
propinquior; superior nobis per quod Patri propinquior. Quod
apertius ita dicitur: Inferior Patre, quia in forma servi
(Philipp. II, 7); superior nobis, quia sine labe peccati.
|
|