CAPUT II.

2. Et Coelestius quidem in hoc exstitit errore liberior, usque adeo, ut neque in episcopali judicio apud Carthaginem damnare voluerit eos qui dicunt,

“Quod peccatum Adae ipsum solum laeserit, et non genus humanum; et quod infantes qui nascuntur, in eo statu sint, in quo Adam fuit ante praevaricationem.”

Et in urbe Roma in libello suo, quem beatissimo papae Zosimo dedit, id asseveravit expressius,

“quod parvulorum neminem obstringat originale peccatum.”

De gestis enim ecclesiasticis Carthaginensibus haec ejus verba descripsimus.