|
34. Quapropter quisquis humanam contendit in qualibet aetate naturam
non indigere medico secundo Adam, quia non est vitiata in primo
Adam, non in aliqua quaestione, in qua dubitari vel errari salva fide
potest, sed in ipsa regula fidei qua christiani sumus, gratiae Dei
convincitur inimicus. Quale est autem, quod ab istis illa quae ante
fuit, velut adhuc minus malis moribus vitiata, hominum laudatur
natura; neque respiciunt tantis tanquam intolerabilibus peccatis
homines tunc fuisse submersos, ut excepto uno homine Dei et ejus
conjuge, tribusque filiis et totidem nuribus, justo judicio Dei,
sicut igne postea terra exigua Sodomorum, ita totus mundus diluvio
deleretur (Gen. VII et XIX)? Ex quo tempore igitur per unum
hominem peccatum intravit in mundum, et per peccatum mors, et ita in
omnes homines pertransiit, in quo omnes peccaverunt (Rom. V,
12), profecto universa massa perditionis facta est possessio
perditoris. Nemo itaque, nemo prorsus inde liberatus est, aut
liberatur, aut liberabitur nisi gratia Redemptoris.
|
|