|
35. Et ante Abraham quidem utrum aliquo corporali et visibili
sacramento justi, vel eorum parvuli signarentur, Scriptura non
exprimit. Ipse tamen Abraham signum accepit circumcisionis,
signaculum justitiae fidei (Rom. IV, 11). Et sic accepit, ut
deinceps etiam omnes parvulos domus suae circumcidere juberetur,
recentissimos a visceribus matrum, octavo die nativitatis eorum; ut
etiam hi, qui corde ad justitiam credere nondum possent, justitiae
tamen fidei signaculum sumerent. Quod sub terrore tanto est
imperatum, ut diceret Deus, animam illam de suo populo perituram,
cujus octavo die praeputii circumcisio facta non fuisset (Gen.
XVII). Hujus tam horribilis poenae justitia si quaeratur, nonne
istorum omnis de libero arbitrio et laudabili sanitate et puritate
naturae, quantumlibet arguta sit argumentatio, repercussa et confracta
dissiliet? Quid enim mali, quaeso, parvulus propria voluntate
commisit, ut alio negligente et eum non circumcidente, ipse damnetur,
damnatione tam severa, ut pereat anima illa de populo suo? Neque enim
temporalis mortis terror incussus est; cum de justis, quando
moriebantur, tunc potius diceretur, Et appositus est ad populum suum
(Id. XXV, 17); vel, appositus est ad patres suos (I
Machab. II, 69): quoniam deinceps homini nulla tentatio
formidatur, quae illum separet a populo suo, si populus ejus ipse est
populus Dei.
|
|