CAPUT XXXI.

36. Quid sibi ergo vult, pro nullo propriae voluntatis admisso, tanta damnatio? Neque enim sicut nonnulli secundum Platonicos opinantur, hoc uniuscujusque infantis animae redditur, quod ante istam vitam sua voluntate commisit, cum haberet ante hoc corpus vel bene vel male liberum vivendi arbitrium: cum Paulus apostolus apertissime dicat, nondum natos nihil egisse boni vel mali (Rom. IX, 11). Unde ergo recte infans illa perditione punitur, nisi quia pertinet ad massam perditionis, et juste intelligitur ex Adam natus, antiqui debiti obligatione damnatus, nisi inde fuerit, non secundum debitum, sed secundum gratiam liberatus? Quam gratiam, nisi gratiam Dei, per Jesum Christum Dominum nostrum? Quem profecto inter caetera veterum sacramenta etiam ipsa praeputii circumcisio prophetavit. Dies enim octavus est in hebdomadarum recursibus dies dominicus, quo resurrexit Dominus: et petra erat Christus (I Cor. X, 4); unde circumcisionis cultellus petrinus; et caro praeputii, corpus peccati.