|
37. Mutatis proinde sacramentis, posteaquam venit qui eis
significabatur esse venturus, non tamen mutato Mediatoris auxilio,
qui etiam priusquam venisset in carne, antiqua sua membra liberabat
suae incarnationis fide, et nos cum essemus mortui delictis et
praeputio carnis nostrae, convivificati sumus Christo, in quo
circumcisi sumus circumcisione non manu facta (Coloss. II, 13,
11), quam figurabat circumcisio manu facta, ut evacuaretur corpus
peccati (Rom. VI, 6), cum quo sumus ex Adam nati. Damnatae
originis propagatio nos damnat, nisi mundemur similitudine carnis
peccati, in qua missus est sine peccato, qui tamen de peccato damnavit
peccatum (Id. VIII, 3), factus pro nobis peccatum . Unde
dicit Apostolus: Obsecramus pro Christo, reconciliamini Deo : eum
qui non noverat peccatum, pro nobis peccatum fecit, ut nos simus
justitia Dei in ipso (II Cor. V, 20, 21). Deus ergo,
cui reconciliamur, fecit eum pro nobis peccatum, id est, sacrificium
per quod dimitterentur nostra peccata: quoniam peccata vocantur
sacrificia propeccatis. Et utique ipse pro peccatis nostris immolatus
est, nullum habens vitium, solus in hominibus quale quaerebatur etiam
tunc in pecoribus, quo significabatur unus sine vitio ad vitia sananda
venturus. Quocumque igitur die suae nativitatis infans baptizetur in
Christo, tanquam octavo circumciditur die: quoniam in illo
circumciditur, qui tertio quidem ex quo crucifixus est, sed octavo in
hebdomadibus resurrexit die. Circumciditur autem in exspoliationem
corporis carnis (Coloss. II, 11), id est, ut debitum quod
contagio carnalis generationis attraxit, gratia spiritualis
regenerationis absolvat. Nullus enim est mundus a sorde, (qua,
obsecro, sorde, nisi peccati?) nec infans, cujus est unius diei
vita super terram (Job XIV, 4, sec. LXX).
|
|