|
38. Sic autem argumentantur, dicentes:
|
“Ergo malum sunt
nuptiae, et non est opus Dei homo quem generant nuptiae?”
|
|
Quasi
nuptiarum bonum sit morbus concupiscentiae, in quo uxores diligunt qui
ignorant Deum, quod Apostolus prohibet (I Thess. IV, 5); ac
non potius pudicitia conjugalis, qua in bonos usus ordinate filios
procreandi redigitur libido carnalis: aut vero possit esse homo nisi
opus Dei, non solum qui de conjugio, verum etiam qui de
fornicatione, vel de adulterio procreatur. Sed in hac quaestione,
ubi quaeritur, non cui rei creator, sed cui salvator sit necessarius,
non intuendum est quid boni sit in procreatione naturae, sed quid in
peccato mali, quo certum est vitiatam esse naturam. Simul autem
utrumque propagatur, et natura, et naturae vitium; quorum est unum
bonum, alterum malum. Illud de conditoris largitate sumitur, hoc de
originis damnatione attrahitur: illi est causa bona voluntas Dei
summi, huic mala voluntas hominis primi: illud indicat Deum creaturae
institutorem, hoc indicat Deum inobedientiae punitorem: denique idem
ipse Christus propter illud creandum factor est hominis, propter hoc
sanandum factus est homo.
|
|