|
39. Bonum ergo sunt nuptiae in omnibus quae sunt propria nuptiarum.
Haec autem sunt tria, generandi ordinatio, fides pudicitiae,
connubii sacramentum. Propter ordinationem generandi scriptum est:
Volo juniores nubere, filios procreare, matres familias esse (I
Tim. V, 14). Propter fidem pudicitiae: Uxor non habet
potestatem sui corporis, sed vir: similiter et vir non habet
potestatem sui corporis, sed mulier (I Cor. VII, 4).
Propter connubii sacramentum: Quod Deus conjunxit, homo non separet
(Matth. XIX, 6). De quibus in aliis opusculis nostris, quae
vobis non sunt incognita, quantum Domino adjuvante potuimus, satis
nos disseruisse meminimus (De Bono conjugali, n. 3 sqq.).
Propter haec omnia, honorabiles nuptiae in omnibus, et thorus
immaculatus (Hebr. XIII, 4). In quantum enim nuptiae bonae
sunt, in tantum faciunt plurimum boni etiam de libidinis malo: quoniam
libidine non bene utitur libido, sed ratio. Libido est autem in
illa, quam notat Apostolus, repugnante legi mentis, inobedientium
lege membrorum (Rom. VII, 23): ratio vero bene utens
libidine, ipsa est in lege nuptiarum. Nam si nullum de malo bonum
fieri posset, nec Deus ex adulterino concubitu hominem conderet.
Sicut ergo adulterii damnabile malum, quando et inde homo nascitur,
non imputatur Deo, qui certe in opere hominum malo facit ipse opus
bonum: ita quidquid est pudendum in membrorum illa inobedientia, de
qua erubuerunt qui post peccatum foliis ficulneis eadem membra texerunt
(Gen. III, 7), non nuptiis imputatur, propter quas concubitus
conjugalis non solum est licitus, verum etiam utilis et honestus; sed
imputatur peccato inobedientiae, cujus haec poena est consecuta, ut
homo inobediens Deo, sua quoque sibi inobedientia membra sentiret: de
quibus erubescens, quod non ad arbitrium voluntatis ejus, sed ad
libidinis incentivum velut arbitrio proprio moverentur, quae pudenda
judicavit, operienda curavit. Non enim confundi debuit homo de opere
Dei, aut ullo modo fuerant creato erubescenda, quae instituenda visa
sunt Creatori. Itaque nec Deo nec homini illa simplex nuditas
displicebat, quando nihil erat pudendum, quia nihil praecesserat
puniendum.
|
|