|
40. Essent autem procul dubio nuptiae etiam non praecedente
peccato, quia neque ob aliam causam viro adjutorium, non alius vir,
sed femina facta est. Et illa Dei verba, Crescite, et
multiplicamini (Gen. I, 28); non est damnandorum praedictio
peccatorum, sed fecundatarum benedictio nuptiarum. His enim Deus
ineffabilibus suis verbis, id est, divinis rationibus in suae
sapientiae, per quam facta sunt omnia, veritate viventibus vim seminis
indidit primis hominibus. Si autem peccato non fuisset dehonestata
natura, absit ut opinemur tales futuras fuisse nuptias in paradiso, ut
in eis ad prolem seminandam non nutu voluntatis , sicut pes ad
ambulandum, manus ad operandum, lingua ad loquendum; sed aestu
libidinis membra genitalia moverentur. Nec sicut nunc fit,
virginitatis integritas ad concipiendos fetus vi turbidi vitiaretur
ardoris, sed obsequeretur imperio tranquillissimae charitatis: et eo
modo non esset dolor et cruor virginis concumbentis, quomodo non esset
etiam matris gemitus parientis. Haec ideo non creduntur, quia in ista
mortalitatis conditione inexperta sunt. In deterius quippe vitio
mutata natura, non invenit primae illius puritatis exemplum. Sed
fidelibus loquimur, qui noverunt credere divinis eloquiis, etiam
nullis adhibitis expertae veritatis exemplis. Quomodo enim nunc
ostendam sine ullis parentibus de pulvere hominem factum, eique de suo
latere conjugem (Id. II, 7, 22)? Et tamen quod oculus jam
non invenit, fides credit.
|
|