|
41. Sic ergo et primarum nuptiarum sine libidinis passione
tranquillitas, et motus genitalium sicut aliorum membrorum, non ad
effrenati caloris incitamentum, sed ad voluntatis arbitrium (quales
nuptiae perseverassent, si peccati non intervenisset opprobrium),
nunc ostendi non potest: sed ex iis quae divina auctoritate conscripta
sunt, non immerito credi potest. Sic enim modo non invenio sine
pruriente libidine concumbentem, sicut non invenio sine dolore et
gemitu parturientem, sine futura morte nascentem: et tamen secundum
Scripturarum sanctarum veritatem, gemitus parturientis et mors hominis
non fuissent, si peccatum non praecessisset. Sic nec illud unde
erubuerunt, qui membra illa texerunt: quia et hoc in eisdem sanctis
Litteris praecedente peccato scriptum est consecutum. Membra quippe
illa nisi indecens motus oculis eorum, non utique clausis, sed in hoc
non apertis, hoc est, non attentis, animadvertenda nuntiasset; nihil
in suo corpore, quod utique totum Deus laudabile fecerat, pudendum
velandumque sensissent: quia nisi praeisset facinus, quod inobedientia
est ausa committere, non sequeretur dedecus, quod verecundia vellet
abscondere.
|
|