|
42. Clarum est igitur, hoc non esse nuptiis imputandum, quod etsi
non esset, nuptiae tamen essent: quarum bonum non aufertur isto malo,
sed ab eis et hoc malum in usum vertitur bonum. Verum quia jam ista
conditione mortalium, nunc simul aguntur concubitus et libido; eo fit
ut cum libido reprehenditur, etiam nuptialis concubitus licitus et
honestus reprehendi putetur ab eis, qui nolunt discernere ista vel
nesciunt. Nec attendunt illud esse nuptiarum bonum, unde gloriantur
nuptiae, id est, proles, pudicitia, sacramentum; illud autem non
esse nuptiarum, sed carnalis concupiscentiae malum, de quo erubescunt
et nuptiae. Sed quia sine illo malo fieri non potest nuptiarum bonum,
hoc est, propagatio filiorum; ubi ad hujusmodi opus venitur, secreta
quaeruntur, arbitri removentur, filiorum quoque ipsorum, si jam inde
aliqui nati sunt, cum per aetatem sentire ista jam coeperint,
praesentia devitatur: atque ita nuptiae sinuntur exercere quod licet,
ut non negligant occultare quod dedecet. Hinc est quod infantes etiam
qui peccare non possunt, non tamen sine peccati contagione nascuntur;
non ex hoc quod licet, sed ex eo quod dedecet. Nam ex hoc quod
licet, natura nascitur; ex illo quod dedecet, vitium. Naturae
nascentis est auctor Deus, qui hominem condidit, et qui virum ac
feminam nuptiali jure conjunxit: vitii vero auctor est diaboli
decipientis calliditas, et hominis consentientis voluntas.
|
|