CAPUT XXXVIII.

43. Ubi nihil Deus fecit, nisi quod hominem voluntate peccantem, justo judicio cum stirpe damnavit: et ideo ibi quidquid etiam nondum erat natum, merito est in praevaricatrice radice damnatum: in qua stirpe damnata tenet hominem generatio carnalis, unde sola liberat regeneratio spiritualis. Ideo regeneratis parentibus, si tamen in eadem gratia perseveraverint, procul dubio ista propter remissionem peccatorum, quae in eis facta est, non nocebit, nisi cum ea male utuntur, non solum in omnibus illicitis corruptelis, verum etiam in ipsis conjugibus quando non propagandi voluntate operam creandis filiis impendunt, sed lasciviendi voluptate exsaturandae cupidini inserviunt. Quod propter vitandas fornicationes maritis et uxoribus ne fraudent invicem, nisi ex consensu ad tempus, ut orationibus vacent, secundum veniam, non secundum imperium, concedit Apostolus (I Cor. VII, 5, 6). Evidenter quippe dum tribuit veniam, denotat culpam. Nuptialis autem concubitus, quem matrimoniales quoque indicant tabulae, causa procreandorum fieri filiorum, per se ipsum prorsus, non in comparatione fornicationis, est bonus: qui tametsi, propter corpus mortis, quod nondum est resurrectione renovatum, sine quodam bestiali motu, de quo natura erubescit humana, non potest fieri; tamen ipse concubitus non est peccatum, ubi ratio libidine utitur ad bonum, non suparatur ad malum.