|
3.
|
“Aurelius episcopus dixit: Sequentia recitentur. Et recitatum
est, Quod peccatum Adae ipsi soli obfuerit, et non generi humano.
Et cum recitatum esset, Coelestius dixit: Dixi de traduce peccati
dubium me esse, ita tamen ut cui donavit Deus gratiam peritiae
consentiam; quia diversa ab eis audivi, qui utique in Ecclesia
catholica constituti sunt presbyteri. Paulinus diaconus dixit: Dic
nobis nomina ipsorum. Coelestius dixit: Sanctus presbyter Rufinus
Romae qui mansit cum sancto Pammachio: ego audivi illum dicentem,
quia tradux peccati non sit. Paulinus diaconus dixit: Est aliquis
alius? Coelestius dixit: Audivi et plures dicere. Paulinus
diaconus dixit: Dic nomina ipsorum. Coelestius dixit: Non tibi
sufficit unus sacerdos?”
|
|
Et post aliqua alio loco:
Aurelius
episcopus dixit: Reliqua libelli legantur. Et recitatum est, Quod
infantes qui nascuntur, in eo statu sint, in quo fuit Adam ante
transgressionem: usque in finem libelli minoris superius inserti.
|
|