CAPUT XXXIX.

44. Obesset ista carnis concupiscentia, etiam tantummodo quod inesset, nisi peccatorum remissio sic prodesset, ut quae in eis est : et nato, et renato, nato quidem et inesse et obesse, renato autem inesse quidem, sed non obesse possit. In tantum enim obest natis, ut nisi renascantur, nihil possit prodesse si nati sunt de renatis. Manet quippe in prole, ita ut ream faciat , originis vitium; etiam si in parente reatus ejusdem vitii remissione ablutus est peccatorum, donec omne vitium cui consentiendo peccatur, regeneratione novissima consumatur: id est, ipsius etiam renovatione carnis, quae in ejus resurrectione futura promittitur, ubi non solum nulla peccata faciamus, sed nec habeamus ulla desideria vitiosa, quibus consentiendo peccemus; ad quam beatam perfectionem hujus, quod nunc datur, sancti lavacri gratia pervenitur. Qua enim regeneratione spiritus modo fit ut peccata omnia praeterita remittantur, ejus merito fiet etiam regeneratio carnis in aeternam vitam, qua in ipsa carne incorruptibiliter resurgente peccatorum omnium incitamenta sanentur. Sed ea salus adhuc in spe facta est, non tenetur in re; neque possidetur per praesentiam, sed exspectatur per patientiam.