CAPUT XL.

Ac per hoc non solum peccata omnia, quorum nunc remissio fit in Baptismo, quae reos faciunt, dum desideriis vitiosis consentitur atque peccatur; verum etiam ipsa desideria vitiosa, quibus si non consentitur, nullus peccati reatus contrahitur, quae non in ista, sed in alia vita nulla erunt, eodem lavacro Baptismatis universa purgantur.

45. Reatus itaque vitii ejus de quo loquimur, in regeneratorum prole carnali tamdiu manebit, donec et illic lavacro regenerationis abluatur. Regeneratus quippe non regenerat filios carnis, sed generat; ac per hoc in eos non quod regeneratus, sed quod generatus est, trajicit. Sic igitur, sive reus infidelis, sive absolutus fidelis, non generat absolutos uterque, sed reos: quomodo non solum oleastri, sed etiam oleae semina non oleas generant, sed oleastros. Sic itaque in damnatione hominem prima nativitas tenet, unde nisi secunda non liberat. Tenet ergo diabolus, liberat Christus: tenet deceptor Evae, liberat Filius Mariae: tenet qui per conjugem venit ad virum, liberat qui de conjuge natus est, quae non pertulit virum: tenet qui causam libidinis intulit feminae, liberat qui sine libidine est conceptus in femina. Omnes ille prorsus per unum tenere potuit, nec ab ejus dominatione liberat nisi unus, quem tenere non potuit. Denique ipsa Ecclesiae Sacramenta, quae tam priscae traditionis auctoritate concelebrat , ut ea isti, quamvis in parvulis existiment simulatorie potius quam veraciter fieri, non tamen audeant aperta improbatione respuere: ipsa, inquam, sanctae Ecclesiae Sacramenta satis indicant, parvulos a partu etiam recentissimos per gratiam Christi de diaboli servitio liberari. Excepto enim quod in peccatorum remissionem, non fallaci, sed fideli mysterio baptizantur, etiam prius exorcizatur in eis et exsufflatur potestas contraria; cui etiam verbis eorum a quibus portantur, se renuntiare respondent. Quibus omnibus rerum occultarum sacratis et evidentibus signis, a captivatore pessimo ad optimum redemptorem transire monstrantur; qui pro nobis infirmitate suscepta, alligavit fortem, ut vasa ejus eriperet (Matth. XII, 29): quia infirmum Dei non solum est hominibus (I Cor. I, 25), verum et angelis fortius. Liberans itaque Deus pusillos cum magnis, in utrisque ostendit quod locuta est per Apostolum Veritas. Non enim solos aetate majores, sed etiam pusillos eruit a potestate tenebrarum, ut transferat in regnum Filii charitatis suae (Coloss. I, 13).

46. Nec quisquam miretur, et dicat,

“Cur hoc creat bonitas Dei, quod possideat malignitas diaboli?”

Hoc enim suae creaturae seminibus ex illa bonitate largitur, qua etiam facit solem suum oriri super bonos et malos, et pluit super justes et injustos (Matth. V, 45). Hac quippe bonitate etiam ipsa semina benedixit, vel benedicendo constituit: quam benedictionem naturae laudabili culpa damnabilis non ademit. Quae licet per Dei punientis justitiam valuerit, ut homines cum peccati originalis vitio nascerentur; non tamen valuit, ut homines non nascerentur. Sicut in ipsis aetate majoribus quaelibet vitia peccatorum non ex homine hominem tollunt; sed permanet Dei opus bonum, in quantiscumque malis operibus impiorum. Nam etsi homo in honore positus, et non intelligens, comparatur pecoribus, eisque similis fit (Psal. XLVIII, 13); non tamen usque adeo similis fit, ut pecus sit. Comparatur namque per vitium, non per naturam; non pecoris vitio, sed naturae. Tantae namque excellentiae est in comparatione pecoris homo, ut vitium hominis natura sit pecoris: nec tamen ideo natura hominis in naturam vertitur pecoris. Ac per hoc Deus hominem damnat propter vitium, quo natura dehonestatur; non propter naturam, quae vitio non aufertur. Bestias vero absit ut opinemur poenae damnationis obnoxias, quas justum est ut miseriae sint expertes, quae nec beatitudinis possunt esse participes. Quid ergo mirum est vel iniquum, ut immundo spiritui subdatur homo, non propter naturam, sed propter immunditiam suam, quam non ex opere divino, sed ex humana voluntate venientem in originis labe contraxit: cum et ipse spiritus immundus, bonum sit, quod spiritus; malum, quod immundus? Illud quippe est ex Dei opere, hoc ex propria voluntate. Natura itaque fortior, id est, angelica, inferiorem naturam, id est, humanam, vitii societate subditam tenet. Ideo Mediator angelis fortior, infirmus propter homines factus est: sic superbia captivatoris, Redemptoris humilitate destruitur; ut qui super filios hominis angelica fortitudine gloriatur, a Filio Dei suscepta humana infirmitate vincatur.