CAPUT XLI.

47. Sed jam etiam istum conclusuri librum, oportere arbitramur, ut Ambrosium antistitem Dei, cujus inter latinae linguae scriptores ecclesiasticos praecipue Pelagius integerrimam fidem praedicat, sicut de gratia fecimus , ita et de peccato originali, in quo delendo ipsa gratia evidentius commendatur, calumniosae istorum loquacitati respondere faciamus. In eo opere quod scripsit de Resurrectione sanctus Ambrosius:

“Lapsus sum,”

inquit,

“in Adam, de paradiso ejectus in Adam, mortuus in Adam: quem non revocat nisi me in Adam invenerit, ut in illo culpae obnoxium, morti debitum, ita in Christo justificatum”

(Lib. de Fide Resurrectionis). Item scribens contra Novatianos ait:

“Omnes homines sub peccato nascimur, quorum ipse ortus in vitio est, sicut habes lectum, dicente David, Ecce in iniquitatibus conceptus sum, et in delictis peperit me mater mea (Psal. L, 7). Ideo Pauli caro corpus mortis erat, sicut ipse ait: Quis me liberabit de corpore mortis hujus (Rom. VII, 24)? Christi autem caro damnavit peccatum, quod nascendo non sensit, quod moriendo crucifixit; ut in carne nostra esset justificatio per gratiam, ubi erat ante colluvio per culpam”

(Lib. 1 de Poenitentia, cap. 2, vel 3). Item idem ipse cum exponeret Isaiam prophetam loquens de Christo:

“Ideo,”

inquit,

“et quasi homo per universa tentatus est, et in similitudine hominum cuncta sustinuit: sed quasi de Spiritu natus abstinuit a peccato (Hebr. IV, 15). Omnis enim homo mendax (Psal. CXV, 2); et nemo sine peccato, nisi unus Deus. Servatum est igitur, ut ex viro et muliere, id est, per illam corporum commixtionem, nemo videatur expers esse delicti. Qui autem expers est delicti, expers est etiam hujusmodi conceptionis”.

Item cum exponeret Evangelium secundum Lucam:

“Non enim virilis coitus,”

inquit,

“vulvae virginalis secreta reseravit, sed immaculatum semen inviolabili utero Spiritus sanctus infudit. Solus enim per omnia ex natis de femina sanctus Dominus Jesus, qui terrenae contagia corruptelae immaculati partus novitate non senserit, et coelesti majestate depulerit”

(Lib. 2, n. 56, ad cap. 2).

48. His tamen verbis hominis Dei, quem tanto praeconio ipse laudavit Pelagius, contradicit, et dicit,

“sicut sine virtute, ita nos sine vitio procreari.”

Quid igitur restat, nisi aut istum Pelagius suum damnet errorem, aut eum sic Ambrosium laudasse poeniteat? Sed quia ista secundum catholicam fidem beatus Ambrosius, ut episcopus catholicus, est locutus; sequitur ut ab hac via fidei devius merito Pelagius cum Coelestio discipulo suo catholicae Ecclesiae sit auctoritate damnatus, nisi eum non Ambrosium laudasse, sed contra Ambrosium sensisse poeniteat. Scio vos ea quae ad aedificationem vel confirmationem fidei conscribuntur, insatiabiliter legere: verumtamen hic liber, quamtumlibet sit ad hoc utilis, jam tandem aliquando finiendus est.